Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 22.3.7
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Pari sorte Euagrius comes rei privatae, et Saturninus ex cura palatii, et Cyrinus ex notario, portati sunt in exilium. Ursuli vero necem largitionum comitis ipsa mihi videtur flesse Iustitia, imperatorem arguens ut ingratum. Cum enim Caesar in partes mitteretur occiduas, omni tenacitate stringendus, nullaque potestate militi quicquam donandi delata, ut pateret ad motus asperiores exercitus, hic idem Ursulus datis litteris ad eum qui Gallicanos tuebatur thesauros, quicquid posceret Caesar, procul dubio iusserat dari.