LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 22.4.6

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Quibus tam maculosis accessere flagitia disciplinae castrensis, cum miles cantilenas meditaretur, pro iubilo molliores: et non saxa (ut erant antehac) armato cubile, sed pluma et flexiles lectuli, et graviora gladiis pocula (testa enim bibere iam pudebat), quaerebantur et aedes marmoreae, cum scriptum sit antiquitatibus, Spartanum militem coercitum acriter, quod procinctus tempore ausus sit videri sub tecto.

Provenance