Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 22.8.47
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Et constat ab ultimis nostri finibus maris, agminatim ad hunc secessum pariendi gratia petere pisces, ut aquarum suavitate salubrius fetus educant in receptaculis cavis (qualia sunt ibi densissima), securi voracium beluarum: nihil enim in Ponto huius modi aliquando est visum, praeter innoxios delphinas et parvos. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable