LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 23.1.2

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Et licet accidentium varietatem sollicita mente praecipiens, multiplicatos expeditionis apparatus flagranti studio perurgeret, diligentiam tamen ubique dividens, imperiique sui memoriam, magnitudine operum gestiens propagare, ambitiosum quondam apud Hierosolymam templum, quod post multa et interneciva certamina, obsidente Vespasiano, posteaque Tito, aegre est expugnatum, instaurare sumptibus cogitabat immodicis, negotiumque maturandum Alypio dederat Antiochensi qui olim Britannias curaverat pro praefectis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable