Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 23.4.15
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Et si emissa lentius arcu invalido,—ictu enim rapidiore exstinguitur,—haeserit usquam, tenaciter cremat, aquisque conspersa acriores excitat aestus incendiorum, nec remedio ullo quam superiacto pulvere consopitur. Hactenus de instrumentis muralibus, e quibus pauca sunt dicta. Nunc ad rerum ordinem revertamur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable