Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 23.5.11
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Sed calcabantur philosophis refragantibus, quorum reverenda tunc tune erat auctoritas, errantium subinde, et in parum cognitis perseverantium diu. Et enim ut probabile argumentum ad fidem implendam scientiae suae, id praetendebant, quod et Maximiano antehac Caesari, cum Narseo Persarum rege iam congressuro, itidem leo et aper ingens trucidati simul oblati sunt, et superata gente discessit incolumis, illo minime contemplato, quod aliena petenti portendebatur exitium, et Narseus primus Armeniam Romano iuri obnoxiam occuparat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable