Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 23.5.17
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Sed ut a vetustate discedam, haec quae tradidit recens memoria replicabo. Traianus et Verus et Severus hinc sunt digressi, victores et tropaeati, redissetque pari splendore iunior Gordianus, cuius monumentum nunc vidimus honorate, apud Resainan superato fugatoque rege Persarum, ni factione Philippi, praefecti praetorio, sceleste iuvantibus paucis, in hoc ubi sepultus est loco, vulnere impio cecidisset. Nec erravere diu manes eius inulti, quod velut facta librante Iustitia, omnes qui in eius conspiravere perniciem, cruciabilibus interiere suppliciis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable