Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 23.5.21
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Haec ut antiquitatum peritus exposui; superest ut aviditate rapiendi posthabita, quae insidiatrix saepe Romani militis fuit, quisque agmini cohaerens incedat, cum ad necessitatem congrediendi fuerit ventum, signa propria secuturus, sciens quod si remanserit usquam, exsectis cruribus relinquetur. Nihil enim praeter dolos et insidias hostium vereor, nimium callidorum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable