Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 23.6.12
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Ergo permeatis angustiis ante dictis venitur ad Carmaniae sinum orienti obiectum. Inde longo intervallo cantichus Canthicus nomine panditur sinus australis, haut procul inde alius, quem vocant Chaliten occiduo obnoxius sideri. Hinc praestrictis pluribus insulis, e quibus paucae sunt notae, Indorum mari iunguntur oceano, qui ferventem solis exortum suscipit omnium primus, ipse quoque nimium calens. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable