LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 23.6.42

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Oppida vero mediterranea sunt ampliora—incertum enim qua ratione per oras maritimas nihil condiderunt insigne—inter quae Persepolis est clara et Ardea et Obroatis Habroatis atque Tragonice. Insulae vero visuntur ibi tres tantum, Tabiana et Fara et Alexandria.

Provenance