LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 23.6.44

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Feri sunt illic habitatores pagorum omnium atque pugnaces, eosque ita certamina iuvant et bella, ut iudicetur inter alios omnes beatus, qui in proelio profuderit animam. Excedentes enim e vita morte fortuita conviciis insectantur ut degeneres et ignavos.

Provenance