LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 23.6.47

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Ac licet abundet urbibus mediterraneis atque maritimis, campisque copiosis et vallibus, has tamen civitates habet eximias: Geapolim et Nascon et Baraba, itidemque Nagara et Maepham Maephen et Tapphara Taphra et Dioscurida. Insulas autem complures habet per utrumque proximas mare, quas dinumerare non refert. Insignior tamen aliis Turgana est, in qua Serapidis maximum esse dicitur templum.

Provenance