Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 23.6.62
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Et gentes quidem variae hos incolunt tractus, quas nunc recensere, alio properans, superfluum puto. Illud tamen sciendum est, inter has nationes paene ob asperitatem nimiam inaccessas homines esse quosdam mites et pios, ut Iaxartae sunt et Galactophagi, quorum meminit vates Homerus in hoc versu γλακτοφάγων Ἀβίων τε δικαιοτάτων ἀνθρώπων. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable