LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 23.6.66

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Incolunt autem fecundissimam glebam variae gentes, e quibus Anthropophagi et Annibi Anibi et Sizyges et Chardi aquilonibus obiecti sunt et pruinis. Exortum vero solis suspiciunt Rabannae et Asmirae, et Essedones omnium splendidissimi, quibus Athagurae Athagorae ab occidentali parte cohaerent et Aspacarae. Baetae vero australi celsitudine montium inclinati, urbibus licet non multis, magnis tamen celebrantur et opulentis, inter quas maximae Asmira et Essedon et Aspacara Asparata et Sera nitidae sunt et notissimae.

Provenance