LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 23.6.86

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Idque indicium est aetheria potius derivatione, quam saginis pelagi hos oriri fetus et vesci, quod guttae matutini roris eisdem infusae, claros efficiunt lapillos et teretes, vespertini vero flexuosos contra et rutilos et maculosos interdum. Minima autem vel magna pro qualitate haustuum figurantur, casibus variatis. Conclusae vero saepissime metu fulgurum inanescunt, aut debilia pariunt, aut certe vitiis diffluunt abortivis.

Provenance