LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 24.1.10

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Inter hos miles quidam, cum Maximianus perrupisset quondam Persicos fines, in his locis aeger relictus, prima etiam tum lanugine iuvenis, ut aiebat, uxores sortitus gentis ritu complures cum numerosa subole tunc senex incurvus, exultans, proditionisque auctor, ducebatur ad nostra, testibus affirmans et praescisse se olim et praedixisse, quod centenario iam contiguus, sepelietur in solo Romano. Post quae Saraceni procursatores partis cuiusdam hostium obtulere laetissimo principi, et munerati ad agenda similia sunt remissi.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable