Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 24.1.11
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Acciderat aliud postridie dirum. Ventorum enim turbo exortus, pluresque vertigines concitans, ita confuderat omnia, ut tabernacula multa conscinderentur, et supini plerique milites sternerentur vel proni, venti spiritu stabilitatem vestigii subvertente. Nec minus eodem die aliud periculosum evenit. Amne enim repente extra margines evagato, mersae sunt quaedam frumentariae naves, cataractis avulsis, ad defundendas reprimendasque aquas rigare suetas opere saxeo structis: quod utrum per insidias an magnitudine acciderit fluentorum, sciri non potuit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable