Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 24.2.1
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Quibus tali casu patratis, ad castra pervenimus nomine Thilutha, in medio fluminis sita, locum immenso quodam vertice tumescentem, et potestate naturae, velut manu circumsaeptum humana, cuius ad deditionem incolae temptati mollius (ut decebat), quoniam asperitas edita vim superabat armorum, intempestivam tunc tune defectionem esse firmabant. Sed hactenus responderunt, quod cum interiora occupaverint protinus gradientes Romani, se quoque utpote regnorum sequellas, victoribus accessuros. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable