Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 24.2.13
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Iamque ferocior miles, pervasa urbe quam viderat vacuam, adversus oppidanos ab arce multimoda tela fundentes, acri contentione pugnabat. Cum enim idem prohibitores catapultis nostrorum urgerentur atque ballistis, ipsi quoque ex edito arcus erigebant fortiter tensos tenses , quibus panda utrimque surgentia cornua ita lentius flectebantur, ut nervi digitorum acti pulsibus violentis, harundines ferratas emitterent, quae corporibus illisae contrariis, letaliter figebantur.