LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 24.2.4

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Hac quoque exusta, biduo ad refectionem corporum dato, prope extremum noctis quae secundum diem secuta est, Surena post regem apud Persas promeritae dignitatis, et Malechus Podosacis nomine, phylarchus Saracenorum Assanitarum, famosi nominis latro, omni saevitia per nostros limites diu grassatus, structis Ormizdae insidiis, quem ad speculandum exiturum (incertum unde) praesenserant, ideo sunt temptamento frustrati, quod angusta fluminis interluvies et praealta transiri vado non potuit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable