LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 24.7.5

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Dein cum metuens sibi quisque mussaret, monstraretque perspicua veritas, quod repulsus forsitan ariditate vel altitudine montium, ad aquas redire non poterit miles, tortique perfugae aperte faterentur se fefellisse, concursu maximo exstingui iussae sunt flammae. Et quoniam ignis auctus immaniter plerasque consumpsit, duodecim tantum modo naves potuerunt intactae servari, quae ut possint custodiri discretae sunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable