Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 25.10.16
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Dicebatur autem Varronianus pater eius monitu cuiusdam somnii dudum praescisse quod evenit, idque duobus amicis commisisse fidissimis, illo adiecto, quod ipsi quoque deferetur trabea consularis. Sed impetrato uno adipisci non potuit aliud. Audita enim filii celsiore fortuna, antequam eum videret, fatali praeventus est morte. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable