Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 25.4.4
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Hoc autem temperantiae genus crescebat in maius, iuvante parsimonia ciborum et somni, quibus domi forisque tenacius utebatur. Namque in pace victus eius mensarumque tenuitas erat recte noscentibus admiranda, velut ad pallium mox reversuri, per varios autem procinctus, stans interdum more militiae, cibum brevem vilemque sumere visebatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable