LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 25.5.1

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Nec fuit post haec lamentis aut fletibus locus. Corpore enim curato pro copia rerum et temporis, ut ubi ipse olim statuerat, conderetur, principio lucis secutae, quae erat quintum Kalendas Iulias, hostibus ex omni latere circumfusis, collecti duces exercitus, advocatisque legionum principiis et turmarum, super creando principe consultabant.

Provenance