Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 25.8.5
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Hac etiam suspicione iam liberi, properantesque itineribus magnis, prope Hatram venimus, vetus oppidum in media solitudine positum, olimque desertum, quod eruendum adorti temporibus variis Traianus et Severus principes bellicosi, cum exercitibus paene deleti sunt, ut in eorum actibus has quoque digessimus partes. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable