Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 26.1.10
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Ne igitur haec computatio variantibus annorum principiis, ut quodam post horam sextam diei, alio post sextam excurse nocturnam, scientiam omnem squalida diversitate confundat, et autumnalis mensis inveniatur quandoque vernalis, placuit senas illas horas quae quadriennio viginti colliguntur atque quattuor, in unius diei noctisque adiectae transire mensuram.