LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 26.10.10

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Nam inter arma et lituos condicionis aequatio leviora facit pericula, et Martiae virtutis potestas, aut absumit quod occupat, aut nobilitat, et mors (si acciderit), nullum ignominiae continet sensum, finemque secum vivendi simul et dolendi perducit: ubi vero consiliis impiis iura quidem praetenduntur et leges, et Catonianae vel Cassianae sententiae fuco perliti resident residerint iudices, agatur autem, quod agitur, ad voluntatem praetumidae potestatis, et ex eius libidine, incidentium vitae necisque momenta pensantur, ibi capitalis vertitur pernicies et abrupta.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable