Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 26.10.4
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Inter quae tam trepida, speculationibus fidis Aequitius doctus, conversam molem belli totius in Asiam, degressus per Succos, Philippopolim clausam praesidiis hostium, Eumolpiadam veterem, reserare magna vi conabatur, urbem admodum opportunam et impedituram eius appetitus, si pone relicta adiumenta Valenti laturus (nondum enim apud Nacoliam gesta compererat), festinare ad Haemimontum cogeretur.