Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 26.5.7
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Alamanni enim perrupere Germaniae limites, hac ex causa solito infestius moti. Cum legatis eorum, missis ad comitatum, certa et praestituta ex more munera praeberi deberent, minora et vilia sunt attributa, quae illi suscepta, furenter agentes ut indignissima proiecere. Tractatique asperius ab Ursatio, tunc tune magistro officiorum, iracundo quodam et saevo, regressi factumque exaggerentes, ut contumeliose despectas gentes immanissimas concitarunt.