Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 26.7.13
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Dum haec ita aguntur, atrocitate nuntii Valens perculsus iamque revertens per Gallograeciam, auditis apud Constantinopolim gestis, diffidenter incedebat et trepide, ac repentino pavore vias providendi turbante, eo usque desponderat animum, ut augustos amictus abicere tamquam gravem sarcinam cogitaret, fecissetque profecto, ni vetantibus proximis, detractus a deformi proposito, firmatusque meliorum sententiis, agmina duo praeire iussisset, quibus nomina sunt Iovii atque Victores, castra perduellium irrupturos. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable