Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 26.9.3
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Cui pertinaci conspiratione multorum, hac maxima consideration resistebatur, quod hostis eius (ut ante relatum est), Constanti filiam parvulam, cum matre Faustina, et in agminibus et cum prope in acie starent, lectica circumferens secum, ut pro imperiali germine cui se quoque iunctum addebat, pugnarent audentius, iras militum accenderat. Sicut aliquando dimicaturi Macedones cum Illyriis, regem adhuc infantem in cunis locavere post aciem, cuius metu ne traheretur captivus, adversos fortius oppresserunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable