Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 27.10.10
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Ergo quia spatium deliberandi aut exiguum dabatur aut nullum, hinc impatientia militis perterrente, inde horrenda circumsonantibus Alamannis, id consilium ratio celeritatis admisit, ut arctoam montium partem, quam clementer diximus esse proclivem, Sebastianus occuparet cum suis, fugientes Germanos, si fors ita tulisset, levi negotio confossurus: quo ita (ut placuit) maturato, Gratianoque apud signa Iovianorum retro detento, cuius aetas erat etiam tum proeliorum impatiens et laborum, Valentinianus ut dux cunctator et tutus, centurias et manipulos capite intecto collustrans, nullo potentium in conscientiam arcani adhibito, remota multitudine stipatorum, speculatum radices aggerum avolavit cum paucis, quorum industriam norat et fidem, praedicans (ut erat sui arrogans aestimator) inveniri posse aliam viam, ducentem ad arduos clivos, praeter eam quam inspexere procursatores. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable