LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 27.3.7

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Vanitatis autem eius exemplum, ne latius evagemur, hoc unum sufficiet poni, leve quidem, sed cavendum iudicibus. Per omnia enim civitatis membra, quae diversorum principum exornarunt impensae, nomen proprium inscribebat, non ut veterum instaurator, sed conditor. Quo vitio laborasse et Traianus dicitur princeps, unde eum herbam parietinam iocando cognominarunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable