Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 27.6.12
lat ammianus stoa001 perseus lat2
En, inquit, habes, mi Gratiane, amictus, ut speravimus omnes, augustos, meo commilitonumque nostrorum arbitrio, delatos ominibus faustis. Accingere igitur pro rerum urgentium pondere, ut patris patruique collega, et assuesce impavidus penetrare cum agminibus peditum gelu pervios Histrum et Rhenum, armatis tuis proximus stare, sanguinem spiritumque considerate pro his impendere quos regis, nihil alienum putare, quod ad Romani imperii pertinet statum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable