Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 28.1.34
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Accessit his alia potior insidiarum materia, quae eundem Aginatium obruit. Victorinum enim defunctum insimulabat, ut Maximini actus (dum supererat) venditantem, cuius ex testamento legata ipse sumpserat non aspernanda, parique petulantia Anepsiae quoque, eius uxori, lites minabatur et iurgia.