LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 28.3.8

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Inter haec tam praecipua, Arcanos genus hominum a veteribus institutum, super quibus aliqua in actibus Constantis rettulimus rettulinmus , paulatim prolapsos in vitia a stationibus suis removit: aperte convictos, acceptarum promissarumque magnitudine praedarum allectos, quae apud nos agebantur, aliquotiens barbaris prodidisse. Id enim illis erat officium, ut ultro citroque, per longa spatia discurrentes, vicinarum gentium strepitus nostris ducibus intimarent.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable