LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 28.4.12

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Horum domus otiosi quidam garruli frequentant, variis assentandi figmentis, ad singula ulterioris fortunae verba plaudentes, parasitorum in comoediis facetias affectando. Ut enim illi sufflant milites gloriosos, obsidiones et pugnas contra milia hostium, eisdem ut heroicis aemulis assignantes, ita hi quoque columnarum constructiones, alta fronte suspensas mirando, atque parietes lapidum circumspectis coloribus nitidos, ultra mortalitatem nobiles viros extollunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable