Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 28.4.16
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Ita autem pauci sunt inter eos severi vindices delictorum ut, si aquam calidam tardius attulerit servus, trecentis affligi verberibus iubeatur: si hominem sponte occiderit propria, instantibus plurimis, ut damnetur ut reus, dominus hactenus exclamabit: Quid faciat male factis famosus et nequam? et siquid aliud eius modi deinceps ausus fuerit, corrigetur.