Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 28.4.18
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Pars eorum si agros visuri processerunt longius, aut alienis laboribus venaturi, Alexandri Magni itinera se putant aequiperasse, vel Caesaris: aut si a lacu Averni lembis invecti sunt pictis Puteolos, velleri certamen scertamen , maxime cum id vaporato audeant tempore. Ubi si inter aurata flabella laciniis sericis insederint muscae, vel per foramen umbraculi pensilis radiolus irruperit solis, queruntur quod non sunt apud Cimmerios nati.