LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 28.4.21

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Quidam ex his (licet rari) aleatorum vocabulum declinantes, ideoque se cupientes appellari potius tesserarios : inter quos tantum differt, quantum inter fures atque latrones. Hoc tamen fatendum est, quod cum omnes amicitiae Romae tepescant, aleariae solae, quasi gloriosis quaesitae sudoribus, sociales sunt et affectus nimii firmitate plena conexae: unde quidam ex his gregibus inveniuntur ita concordes, ut Quintilios esse existimes fratres. Ideoque videre licet ignobilem artis tesserariae callentem arcana, ut Catonem Porcium ob repulsam praeturae, nec suspectam antea nec speratam, incedere gravitate composita maestiorem, quod ei in maiore convivio vel consessu proconsularis quidam est antelatus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable