LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 28.4.26

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Parte alia uxor, ut proverbium loquitur vetus, eamdem incudem diu noctuque tundendo, maritum testari compellit, hocque idem ut faciat uxor, urget maritus instanter: et periti iuris altrinsecus assciscuntur, unus in cubiculo alter eius aemulus in triclinio, repugnantia tractaturi: eisdemque subseruntur genitalium fatorum interpretes controversi, hinc praefecturas profusius largientes, et sepulturas divitum matronarum; inde ad exsequias virorum iam adventantes necessaria parari oportere iubentes : et testatur ancilla suapte natura pallidior, spiritu pridie consumpto defuncta um Roma atque, ut Tullius ait: Nec in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum sit: amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus se sperant maximum fructum esse capturos.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable