LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 28.5.11

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Gratanter ratione gemina principis acceptae sunt litterae: prima quod iam inde a temporibus priscis subolem se esse Romanam Burgundii sciunt, dein quod salinarum finiumque causa Alamannis saepe iurgabant. Et catervas misere lectissimas, quae antequam milites congregarentur in unum, ad usque ripas Rheni progressae, imperatore ad struenda munimenta districto, terrori nostris fuere vel maximo.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable