Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 28.6.16
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Ob quae super salute dubii cives, ultimaque temptantes, profectis ante legatis nondum reversis, Iovinum mittunt atque Pancratium, quae viderint, quaeque ipsi perpessi sint, imperatorem fida relatione docturos. Qui Severum apud Carthaginem inventum et Flaccianum superiores illos legatos percontando quid egerint, cognoverunt eos audiri a vicario iussos et comite. E quibus Severus ilico perit vexatus acerbitate morborum: nihilo minus tamen properarunt ad comitatum magnis itineribus ante dicti. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable