Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 28.6.21
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Secutus, ut statutum est, vicarium notarius venit ad Tripolim. Hocque comperto Romanus domesticum suum illuc volucriter misit, et Caecilium consiliarium in ea provincia genitum, per quos— incertum pretio an fallaciis—circumventi municipes omnes gravabant Iovinum, destinatius asserentes nihil eorum mandasse, quae docuerat principem: eo usque iniquitate grassante ut ipse quoque Iovinus ad salutis suae discrimen confiteretur se imperatori mentitum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable