LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 28.6.23

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Ac Ruricius quidem apud Sitifim caesus est, reliqui apud Uticam sententia vicarii Crescentis addicti. Flaccianus tamen ante legatorum interitum, cum a vicario audiretur et comite, constanter saluti suae propugnans, acclamationibus iratorum militum impetuque cum conviciis paene confossus est, obicientium, ideo Tripolitanos non potuisse defendi, quod ipsi ad expeditionalis usus praebere necessaria detrectarunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable