Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 28.6.28
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Hoc fortunae secundioris iudicio plene comperto, deletoque tristium concitore turbarum, exsiluerunt Erechthius Erecthius et Aristomenes e latebris, qui cum sibi iussas abscidi linguas didicissent, ut prodigas, ad longe remota declinarunt et abdita, doctoque super nefanda fraude Gratiano imperatore fidentius—Valentinianus enim obierat—ad Hesperium proconsulem et Flavianum vicarium audiendi sunt missi, quorum aequitas auctoritate mixta iustissima, torto Caecilio, aperta confessione cognovit, ipsum suasisse civibus suis, ut gravarent mentiendo legatos. Haec acta secuta est relatio gestorum pandens plenissimam fidem; ad quam nihil responsum est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable