LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 28.6.4

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Huius necem ulcisci, ut propinqui damnatique iniuste causantes, ferarum similes rabie concitarum, exsiluere sedibus suis, Ioviano etiam tum imperante, veritique prope Leptim Lepcim accedere, civitatem muris et populo validam, suburbano eius uberrimo insedere per triduum, mactatisque agrestibus, quos inopinus hebetaverat pavor, vel confugere coegerat ad speluncas, incensa suppellectili multa, quae quake vehi non poterat, referti rapinis reverterunt ingentibus, trahentes captivum Silvam quoque casu cum caritatibus in agro inventum, ordinis sui primatem.

Provenance