LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 29.1.6

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Cumque ad facti vel temptati quaestionem acrius veniretur, exclamabat Palladius confidenter, levia esse haec de quibus agitur, et praetereunda: alia se (si licuerit dicere) monstraturum, metuenda et potiora, quae ingenti molimine iam praestructa (nisi prospectum fuerit) universa confundent. Iussusque docere fidenter quae norat, rudentem explicavit immensum, affirmans Fidustium praesidialem, et cum Irenaeo Pergamium, nomen imperaturi post Valentem detestandis praesagiis didicisse secretim.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable