LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 29.1.8

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Atque cunctantibus quisnam ea tempestate omnibus vigore animi antistaret, visus est aliis excellere Theodorus, secundum inter notarios adeptus iam gradum. Et erat re vera ita ut opinati sunt. Namque antiquitus claro genere in Galliis natus, et liberaliter educatus a primis pueritiae rudimentis, modestia prudentia humanitate gratia litteris ornatissimus, semper officio locoque, quem retinebat, superior videbatur, altis humilibusque iuxta acceptus. Solusque paene omnium erat, cuius linguam non infrenem, sed dispicientem quae loqueretur, nullius claudebat periculi metus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable