LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 29.3.7

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Claudium et Sallustium, ex Iovianorum numero ad usque tribunatus dignitates progressos progresses , accusabat quidam vilitate ipsa despectus, quod cum imperium Procopius affectasset, aliqua pro eo locuti sunt bona. Cumque nihil quaestiones reperirent assiduae, mandare magistris equitum auditoribus princeps, ut agerent in exsilium Claudium et Sallustium pronuntiarent capitis reum, pollicitus quod eum revocabit ad supplicium raptum; hocque ita (ut statutum est) observato, nec Sallustius morte exemptus est, nec Claudius nisi post eiusdem Valentiniani obitum deportationis maestitia liberatus longe recusaverit, cum illi saepissime torquerentur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable